TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens, « Respondit eis Jesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est. » Paulo ante dixerat, « Relinquo mundum, et vado ad Patrem; » nunc dicit, « Pater mecum est. » Quis vadit ad eum qui cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intelligitur, utcumque sugitur; et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dixerint, quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum, Non opus est tibi ut quemquam interroges; non, ut quis te interroget. Dixerunt quippe, Scimus quia nosti omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia; non ipse interrogare, tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur, Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt, Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid velint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per ejus interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant, In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem majus erat, ad quod intelligendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille, Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.