Pater, inquit, juste, mundus te non cognovit. Quia justus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognovit: mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim eum cognoscere, nisi vita aeterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognovit, quia justus es, et meritis ejus, ut non cognosceret, tribuisti: et propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur, Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter ipsum, quia gratia Dei per Jesum Christum est Dominum nostrum, Et hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt: ergo gratia cognoverunt.