TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui enim habent causam, et volunt supplicare imperatori, quaerunt aliquem scholasticum jurisperitum, a quo sibi preces componantur; ne forte si aliter petierint quam oportet, non solum non impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur. Cum ergo quaererent supplicare Apostoli, et non invenirent quomodo adirent imperatorem Deum, dixerunt Christo, Domine, doce nos orare: hoc est, Jurisperite noster, assessor, imo consessor Dei, compone nobis preces. Et docuit Dominus de libro juris coelestis, docuit quomodo orarent: et in ipso quod docuit, posuit quamdam conditionem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI 1-4) . Si non secundum legem petieris, reus eris. Contremiscis imperatorem factus reus? offer sacrificium humilitatis, offer sacrificium misericordiae, dic in precibus, Dimitte mihi, quoniam et ego dimitto. Sed si dicis, fac. Quid enim facturus es, quo iturus es, si mentitus fueris in precibus? Non quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti; sed nec rescriptum impetrabis. Juris enim forensis est ut qui in precibus mentitus fuerit, non illi prosit quod impetravit. Sed hoc inter homines, quia potest falli homo; potuit falli imperator, quando preces misisti: dixisti enim quod voluisti, et cui dixisti, nescit an verum sit; dimisit te adversario tuo convincendum, ut si ante judicem convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi praestare, nesciens an fueris mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo perduxisti rescriptum. Deus autem qui novit utrum mentiaris, an verum dicas, non facit ut in judicio tibi non prosit; sed nec impetrare te permittit, quia ausus es mentiri veritati.