TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verum hoc adhuc movet, quod haec majora per Apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait, Opera quae ego facio et vos facietis, et majora horum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet: sicuti est, Qui diligit me, mandata mea custodit 6Joan. XIV, 21 ; unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit, inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam supra petram 7Matth. VII, 24 : qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba haec audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivet 8Joan. XI, 25 : qui ergo non vivet, non utique credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet: non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam 9Rom. IV, 5 . In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo jam, et intellige, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio justus fiat?

Notes

  1. 6. Joan. XIV, 21
  2. 7. Matth. VII, 24
  3. 8. Joan. XI, 25
  4. 9. Rom. IV, 5