TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid igitur, fratres? quare ista dixi? Claudite aures cordis vestri adversus dolos inimici; intelligite quia Deus fecit omnia, et in suis gradibus collocavit. Quare autem patimur multa mala a creatura quam fecit Deus? Quia offendimus Deum? Numquid haec Angeli patiuntur? Fortassis et nos in vita ista illa non timeremus. De poena tua peccatum tuum accusa, non judicem. Nam propter superbiam instituit Deus istam creaturam minimam et abjectissimam, ut ipsa nos torqueret: ut cum superbus fuerit homo, et se jactaverit adversus Deum; et, cum sit mortalis, mortalem terruerit; et, cum sit homo, proximum hominem non agnoverit; cum se erexerit, pulicibus subdatur. Quid est quod te inflas humana superbia? Homo tibi dixit convicium, et timuisti, et iratus es; pulicibus resiste ut dormias: cognosce qui sis. Nam ut noveritis, fratres, propter superbiam nostram domandam creata ista, quae molesta nobis essent: populum Pharaonis superbum potuit Deus domare de ursis, de leonibus, de serpentibus; muscas et ranas illis immisit 20Exod. VIII, 6, 24, ut rebus vilissimis superbia domaretur.

Notes

  1. 20. Exod. VIII, 6, 24