Si trahitur, ait aliquis, invitus venit. Si invitus venit, nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam turba quae pressit. Ideo Dominus dixit, Quis me tetigit? 7Luc. VIII, 44-46 . Et mirantes discipuli, dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille repetivit: Tetigit me aliquis. Illa tangit, turba premit. Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes ejus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 8Joan. XX, 17 . Quod vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? Hoc solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi non ascendi, nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre, aequalis Patri.