TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo est quod dicis, Philippe, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Quod si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides hoc crede. Quomodo enim dicis, inquit, Ostende nobis Patrem? Si me vidisti qui omnimodo similis sum, vidisti illum cui similis sum. Quod si videre non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Poterat hic dicere Philippus: Video quidem te, et credo simillimum esse Patri; sed numquid arguendus et objurgandus est qui cum similem videt, etiam illum cui similis est vult videre? Similem quidem novi, sed adhuc alterum sine altero novi; non mihi sufficit, nisi et illum cujus est iste similis noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tanquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est, Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicas: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coarctanda, ut adjuvante ipso diligentius exponantur.