TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audiamus ergo principium quod loquitur nobis. Multa, inquit, habeo loqui de vobis et judicare. Meministis quod ait, Ego non judico quemquam 5Joan. VIII, 15 : ecce modo dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare. Sed aliud est, non judico; aliud, habeo judicare. Non judico, dixit ad praesens; venerat enim ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum 6Id. XII, 47: quod autem dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax est. Videte quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius. Exemplum enim nobis praebet, et tanquam in cordibus nostris loquitur: O homo fidelis, si Evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, aequalis Patri, coaeternus gignenti, do gloriam ei cujus sum Filius; quomodo tu superbus es adversus eum cujus servus es?

Notes

  1. 5. Joan. VIII, 15
  2. 6. Id. XII, 47