TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hiems erat. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere pigri erant. Sed accedere est credere: qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus. Friguerant a diligendi charitate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quaerebant audire a Domino, Ego sum Christus: et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicaverunt Prophetae Christum: sed divinitatem Christi et in Prophetis et in ipso Evangelio nec haeretici intelligunt; quanto minus Judaei, quamdiu velamen est super cor eorum 1II Cor. III, 15? Denique quodam loco sciens Dominus Jesus eos de Christo secundum hominem sapere, non secundum Deum, secundum id quod homo erat, non secundum id quod Deus etiam assumpto homine permanebat, ait illis: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum tenebant: quia divinitatem ejus legebant, sed non intelligebant. Dominus autem ut eos suspenderet ad quaerendam ejus divinitatem, cujus contemnebant infirmitatem, respondit eis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius ejus est 2Matth. XXII, 42-45 ? Non negavit, sed interrogavit. Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Jesus negaverit se filium esse David. Filium David Dominus Christus si se negaret, caecos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando, et duo caeci sedentes juxta viam clamaverunt: Miserere nostri, fili David. Qua voce audita, misertus est; stetit, sanavit, lumen dedit 3Id. XX, 30-34; quia nomen agnovit. Dicit et apostolus Paulus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 4Rom. I, 3 : et ad Timotheum, Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum 5II Tim. II, 8 . Quia de semine David originem Maria virgo ducebat, inde Dominus de semine David.

Notes

  1. 1. II Cor. III, 15
  2. 2. Matth. XXII, 42-45
  3. 3. Id. XX, 30-34
  4. 4. Rom. I, 3
  5. 5. II Tim. II, 8