Denique homines illi qui viderunt hoc, quid putaverunt? Illi, inquit, homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant, Quia hic est vere propheta. Forte adhuc ideo Christum prophetam putabant, quia super fenum discubuerant. Erat autem ille Dominus Prophetarum, impletor Prophetarum, sanctificator Prophetarum, sed et propheta: nam et Moysi dictum est, Suscitabo eis prophetam similem tui. Similem secundum carnem, non secundum majestatem. Et de ipso Christo illam Domini promissionem habere intellectum, aperte in Actibus Apostolorum exponitur et legitur 5Deut. XVIII, 18; Act. VII, 37. Et ipse Dominus de se ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua 6Joan. IV, 44 . Propheta Dominus, et Verbum Dei Dominus, et nullus propheta sine Verbo Dei prophetat: cum Prophetis Verbum Dei, et propheta Verbum Dei. Meruerunt priora tempora Prophetas afflatos, et impletos Verbo Dei: meruimus nos prophetam ipsum Verbum Dei. Sic autem propheta Christus, Dominus Prophetarum; sicut angelus Christus, Dominus Angelorum. Nam et ipse dictus est magni consilii Angelus 7Isai. IX, 6, sec. LXX. Verumtamen alibi quid dicit propheta? Quia non legatus neque angelus, sed ipse veniens salvos faciet eos 8Id. XXXV, 4: id est, ad salvos eos faciendos non mittet legatum, non mittet angelum, sed veniet ipse. Quis veniet? Ipse angelus. Certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam Dominus Angelorum. Etenim Angeli latine nuntii sunt. Si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur: si Christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. Exhortatus est nos ad fidem, et ad capessendam vitam aeternam: aliquid praesens annuntiavit, aliquid futurum praedixit: ex eo quod praesens annuntiavit, angelus erat; ex eo quod futurum praedixit, propheta erat: ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et Angelorum et Prophetarum Dominus erat.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. Deut. XVIII, 18; Act. VII, 37
- 6. Joan. IV, 44
- 7. Isai. IX, 6, sec. LXX
- 8. Id. XXXV, 4