Video planius esse dicendum. Et certe ne vos diu teneam, hodie huc usque tractetur: cum finiero quod volo dicere, adjuvante Deo, sermo claudatur. Hoc ideo dixi, ut intentos vos facerem. Omnis anima quoniam res est mutabilis, et quamvis magna creatura, tamen creatura; quamvis corpore melior, tamen facta: omnis ergo anima quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non credit; modo vult, modo non vult; modo adultera est, modo casta; modo bona, modo mala; mutabilis est: Deus autem hoc est quod est; ideo proprium nomen sibi tenuit, Ego sum qui sum 8Exod. III, 14 . Hoc est Filius, dicendo, Nisi credideritis quia ego sum: ad hoc pertinet et, Tu quis es? Principium 9Joan. VIII, 24, 25 . Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. Quando capit anima ex Deo unde sit bona, participando fit bona: quomodo tuus oculus participando videt. Nam lumine subtracto non videt, cujus particeps factus videt. Quia ergo anima participando fit bona, si mutata coeperit esse mala, bonitas manet cujus erat particeps bona. Bonitatis enim cujusdam particeps facta est cum bona esset; qua mutata in pejus, integra bonitas permanet. Si recedat anima et mala fiat, non minuitur bonitas; si revertatur et bona fiat, non crescit bonitas. Factus est oculus tuus particeps lucis hujus, et vides: clausus est? hanc lucem non minuisti: apertus est? hanc lucem non auxisti. Hac data similitudine, fratres, intelligite quia si pia est anima, est pietas apud Deum, cujus fit particeps anima; si est casta anima, est castitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est bona anima, est bonitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est verax anima, est veritas apud Deum, cujus est particeps anima. Cujus particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax 10Psal. CXV, 11: si omnis homo mendax, nullus homo de suo verax. Pater autem verax, de suo est verax; quia genuit veritatem. Aliud est, Verax est homo iste, quia jam percepit veritatem; aliud est, Verax Deus, quia genuit veritatem. Ecce quomodo verax est Deus, non participando, sed generando veritatem. Video vos intellexisse et gaudeo: sufficiat vobis hodie; caetera quando Domino placuerit, sicut donaverit, exponemus.