Sed quid illud est quod adjungit: Sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione? Utique etiam hic hanc dilectionem Patris intelligi voluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque his verbis illa subjunxit, Manete in dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre, Maneo in ejus dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum Pater. Sed numquid et hic gratia intelligenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Christus Jesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur, Et Jesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines 8Luc. II, 52 . Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit major, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita ejus cuncta coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta ejus. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est ejus 9Psal. III, 4, Deus enim erat Verbum, Unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 10Joan. I, 1, 14.