Quid ergo nos? audebimusne aliquid dicere ex hoc quod dictum est, Ego sum qui sum: vel potius ex hoc quod Dominum dicere audistis, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris? Itane his viribus meis tantillis et pene nullis, audebo disputare quid sit quod ait Dominus Christus, Nisi credideritis quia ego sum? Audebo ipsum Dominum interrogare: audite me interrogantem potius quam disputantem, magis quaerentem quam praesumentem, potius discentem quam docentem, et certe in me vel per me etiam vos interrogate. Praesto est etiam ipse Dominus qui ubique est, audiat interrogandi affectum, et intelligendi praestet effectum. Nam ego quibus verbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio ad corda vestra? Quisnam sufficit sonus? quae suppetit eloquentia? quae vires intelligendi? quae facultas proferendi?