Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non. Et dixerunt ei: Propheta es tu? Et respondit? Non. Dixerunt ergo ei: Quis es tu? ut responsum demus his qui miseruut nos. Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto. Isaias illud dixit 8Isa., XL, 3 In Joanne prophetia ista impleta est, Ego vox clamantis in deserto. Quid clamantis? Dirigite viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Non vobis videtur praeconis esse dicere, Exite, facite viam? Nisi quod praeco Exite dicit: Joannes dicit, Venite. A judice repellit praeco, ad judicem vocat Joannes. Imo vocat Joannes ad humilem, ne judex sentiatur excelsus. Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Non dixit, Ego sum Joannes, ego sum Elias, Ego sum propheta. Sed quid dixit? Hoc vocor, Vox clamantis in deserto, Dirigite viam Domino: ego sum ipsa prophetia.