Sed et quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adjungit enim, et dicit, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos. Dicitur enim nobis: Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excaecavit oculos eorum, et cor induravit; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem 2Rom. XI, 7, Isai. VI, 10 .