Loquens Dominus Jesus ovibus suis, et praesentibus, et futuris quae tunc aderant; quia erant ubi jam oves ejus erant, quae futurae erant ejus oves: item praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves ejus, quis ad eas missus esset, ostendit. Omnes ergo audiunt vocem pastoris sui dicentis, Ego sum pastor bonus. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mall. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim jam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat: jam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum: heri nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis fures et latrones, mercenarii, lupus.