TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Judae dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis. Nam si in Petro non esset Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominus, Tibi dabo claves regni coelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo 14Matth. XVI, 19 . Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut quae in terra ligantur, in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in coelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum est, Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso 15Luc. XXIII, 43 . Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper habebis.

Notes

  1. 14. Matth. XVI, 19
  2. 15. Luc. XXIII, 43