Nemo ergo vos fallat, quando forte taedium patimini ad muscas. Etenim aliqui derisi sunt a diabolo, et ad muscas capti sunt. Solent enim aucupes ponere in muscipula muscas, ut esurientes aves decipiant: sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt. Nam nescio quis taedium patiebatur ad muscas: invenit illum Manichaeus taedio affectum; et cum diceret se non posse pati muscas et odisse vehementer illas, statim ille, Quis fecit has? Et quia taedio affectus erat, et oderat illas, non ausus est dicere, Deus illas fecit: erat autem catholicus. Ille statim subjecit: Si Deus illas non fecit, quis illas fecit? Plane, ait ille, ego credo quia diabolus fecit muscas. Et ille statim: Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri, quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quae paulo amplior est musca? Non ausus ille est dicere quia Deus fecit apem, et muscam non fecit; quia res erat proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertum, a lacerto ad avem, ab ave duxit ad pecus, inde ad bovem, inde ad elephantem, postremo ad hominem; et persuasit homini quia non a Deo factus est homo. Ita ille miser cum taedium passus est ad muscas, musca factus est, quem diabolus possideret. Beelzebub quippe interpretari dicitur princeps muscarum: de quibus scriptum est, Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis 19Eccle. X, 1 .