TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In propria venit, id est, in sua venit: et sui eum non receperunt. Quae ergo spes est, nisi quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Si filii fiunt, nascuntur: si nascuntur, quomodo nascuntur? Non ex carne, non ex sanguinibus, non ex voluntate carnis, non ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt. Gaudeant ergo, quia ex Deo nati sunt; praesumant se pertinere ad Deum; accipiant documentum, quia ex Deo nati sunt: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Si Verbum non erubuit nasci de homine, erubescunt homines nasci de Deo? Hoc autem quia fecit, curavit: quia curavit, videmus. Hoc enim quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, medicamentum nobis factum est, ut quia terra caecabamur, de terra sanaremur: et sanati quid videremus? Et vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 11Joan. I, 1-14 .

Notes

  1. 11. Joan. I, 1-14