TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed tibi ipsi dico, quisquis es: Tu es melior, an Joannes? Non audebis dicere: Ego sum melior quam Joannes. Ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Joannem baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. Dicturus es, Sed ego baptismum Christi habeo, et docco. Aliquando ergo agnosce judicem, et noli praeco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo non post de baptizatur: post Joannem ideo baptizatum est, quia non Christi baptismum dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius esset. Non ergo tu melior quam Joannes: sed baptismus qui per te datur, melior quam Joannis. Ipse enim Christi est, iste autem Joannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi est: et si datum est a Juda, Christi erat. Dedit Judas, et non baptizatum est post Judam; dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem: quia si datus est a Juda baptismus, Christi erat; qui autem a Joanne datus est, Joannis erat. Non Judam Joanni, sed baptismum Christi etiam per Judae manus datum, baptismo Joannis etiam per manus Joannis dato recte praeponimus. Etenim dictum est de Domino antequam pateretur, quia baptizabat plures quam Joannes: deinde adjunctum est, Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus 23Joan. IV, 1, 2 . Ipse, et non ipse: ipse potestate, illi ministerio; servitutem ad baptizandum illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli ejus, et ibi adhuc erat Judas inter discipulos ejus: quos ergo baptizavit Judas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Joannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos enim baptizavit Joannes, Joannes baptizavit: quos autem baptizavit Judas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia columbam attendo, per quam mihi dicitur, Hic est qui baptizat.

Notes

  1. 23. Joan. IV, 1, 2