TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quid est, Jam non videbitis me? Non enim ait, Ad Patrem vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur, significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum: sed dicendo, Jam non videbitis me, velut nunquam eos de caetero visuros Christum, veritas praenuntiavit. Haeccine justitia est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua justus vivit, quoniam credit, quem modo non videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc justitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse justum, confitentem se Christum vidisse post ascensionem ejus in coelum 13I Cor. XV, 8, de quo utique jam tempore dixerat, Jam non videbitis me? Numquid secundum hanc justitiam justus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 14Act. VII, 55 ? Quid ergo est, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc erat mortalis in similitudine carnis peccati 15Rom. VIII, 3, qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo Christum, id est talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant jam visuri; et ipsa est justitia fidei, de qua dicit Apostolus, Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus 16II Cor. V, 16 . Erit itaque, inquit, vestra justitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et jam non videbitis me: quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem, sed sempiternum; non videbitis judicandum, sed judicaturum: et de hac fide vestra, id est justitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum.

Notes

  1. 13. I Cor. XV, 8
  2. 14. Act. VII, 55
  3. 15. Rom. VIII, 3
  4. 16. II Cor. V, 16