Quod autem ait, De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia quae habet Pater, mea sunt 4quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito, sed ex duobus majori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. XV, 31]; eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri, Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt 5Joan. XVII, 10 : ut hic iste sermo claudatur; quoniam quae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 4. quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito, sed ex duobus majori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. XV, 31]
- 5. Joan. XVII, 10