TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo, et respiciens Jesum ambulantem dicit, Ecce Agnus Dei. Utique singulariter iste Agnus: nam et discipuli dicti sunt agni, Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum 7Matth. X, 16 . Dicti sunt et ipsi lumen, Vos estis lumen mundi 8Id. V, 14 : sed aliter ille de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 9Joan. I, 9 . Sic et Agnus singulariter, solus sine macula, sine peccato; non cujus maculae abstersae sint, sed cujus macula nulla fuerit. Quid enim? quia dicebat Joannes de Domino, Ecce Agnus Dei, ipse Joannes non erat agnus? non erat vir sanctus? non erat amicus sponsi? Ergo singulariter ille, Hic est Agnus Dei; quia singulariter hujus Agni sanguine solo homines redimi potuerunt.

Notes

  1. 7. Matth. X, 16
  2. 8. Id. V, 14
  3. 9. Joan. I, 9