TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus: quia et Domini exitus mortis 16Psal. LXVII, 21 , sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum; nisi quia videbat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis ejus? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dixit, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit.

Notes

  1. 16. Psal. LXVII, 21