Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam 27Matth. IX, 13 . Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.