TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Glorificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater suscitavit a mortuis, et ad suam dexteram collocavit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit, Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam, ut Filius tuus clarificet te; merito quaeritur quomodo Patrem clarificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed in seipsa claritas Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Judaea tantummodo Deus notus erat 1Psal. LXXV, 2: nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini 2Psal. CXII, 3, 1. Hoc autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus; profecto Patrem clarificavit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset: nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse verborum: Clarifica, inquit, Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; tanquam diceret, Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me.

Notes

  1. 1. Psal. LXXV, 2
  2. 2. Psal. CXII, 3, 1