Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi 2Matth. XXVIII, 20 . Hoc certe non est, Adhuc modicum vobiscum sum: non enim modicum est usque ad consummationem saeculi. Aut si et hoc modicum est (volat enim aetas, et in oculis Dei mille anni sicut dies unus, aut sicut vigilia in nocte [Psal. LXXXIX, 4] , non tamen hoc significare voluisse credendus est nunc, quandoquidem secutus adjunxit, Quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire. Utique post hoc modicum quo vobiscum sum, Quaeretis me, et quo ego vado, vos non potestis venire. Numquid post consummationem saeculi, quo ipse vadit, venire non poterunt? Et ubi est quod aliquanto post in hoc ipso sermone dicturus est: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 3Joan. XVII, 24 ? Non ergo de illa sua cum suis praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem saeculi, nunc locutus est, ubi ait, Adhuc modicum vobiscum sum: sed vel de infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem suam; aut de praesentia corporali, qua cum illis futurus erat usque ad ascensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat.