Haec Domini verba ubi ait, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium: Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem, Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo, Quid est hoc quod dicit, Modicum? Nescimus quid loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in praecedentibus quia non dixerat, Modicum, sed dixerat, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me 1Joan. XVI, 10 ; tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, jam nobis utique manifestum est: post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait, Jam non videbitis me, quia isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit, De justitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me 2Supra, Tract. 95 : quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.