TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia vero Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ipsa nativitate collyrium fecit, unde tergerentur oculi cordis nostri, et possemus videre majestatem ejus per ejus humilitatem. Ideo factum est Verbum caro, et habitavit in nobis; sanavit oculos nostros: et quid sequitur? Et vidimus gloriam ejus. Gloriam ejus nemo posset videre, nisi carnis humilitate sanaretur. Unde non poteramus videre? Intendat ergo Charitas vestra, et videte quod dico. Irruerat homini quasi pulvis in oculum, irruerat terra, sauciaverat oculum, videre non poterat lucem: oculus iste sauciatus inungitur; terra sauciatus erat, et terra illuc mittitur ut sanetur. Omnia enim collyria et medicamenta nihil sunt nisi de terra. De pulvere caecatus es, de pulvere sanaris: ergo caro te caecaverat, caro te sanat. Carnalis enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus; inde fuerat oculus cordis caecatus. Verbum caro factum est: medicus iste tibi fecit collyrium. Et quoniam sic venit ut de carne vitia carnis exstingueret, et de morte occideret mortem; ideo factum est in te, ut quoniam Verbum caro factum est, tu possis dicere, Et vidimus gloriam ejus. Qualem gloriam? Qualis factus est filius hominis? Illa humilitas ipsius est, non gloria ipsius. Sed quo perducta est acies hominis, curata per carnem? Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. De gratia et veritate alio loco uberius in ipso Evangelio, si Dominus dignatus fuerit donare, tractabimus. Haec nunc sufficiant, et aedificamini in Christo, et confortamini in fide, et vigilate in bonis operibus: et a ligno nolite recedere, per quod possitis mare transire.