Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est, Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret, Non est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est, ab illo est de quo natus est. Sed tamen aequalem sibi genuit. Non enim defuit aliquid generanti, aut tempus quaesivit ut generaret, qui genuit coaeternum; aut matrem quaesivit ut generaret, qui de se protulit Verbum; aut Pater generans aetate praecesserat Filium, ut minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa saecula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille crevit; sed aequalis aequalem genuit, aeternus aeternum. Quomodo, inquit aliquis, aeternus aeternum? Quomodo flamma temporalis generat lucem temporalem. Coaeva est autem flamma generans luci quam generat, nec praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit lux. Da mihi flammam sine luce, et do tibi Deum Patrem sine Filio, Hoc est ergo, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio ejus et alia substantia ejus: nec alia potentia ejus, alia substantia ejus. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est.