Item ne moveat quod ait, In Lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem Dei, quia non dictum est, In lege Dei: sciat ita dictum esse, In Lege vestra, tanquam diceret, in Lege quae vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum: et tamen dicimus, Da nobis hodie 22Matth. VI, 11 .