Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et dicat quia Verbum Dei factum est. Quomodo potest fieri ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est, per quod aliud Verbum factum est? Si hoc dicis, quia est Verbum Verbi, per quod factum est illud, ipsum dico ego unicum Filium Dei. Si autem non dicis Verbum Verbi, concede non factum per quod facta sunt omnia. Non enim per seipsum fieri potuit, per quod facta sunt omnia: crede ergo Evangelistae. Poterat enim dicere, In principio fecit Deus Verbum: quomodo dixit Moyses, In principio fecit Deus coelum et terram; et omnia sic enumerat, Dixit Deus, Fiat, et factum est 15Gen. I. Si dixit, quis dixit? Utique Deus. Et quid factum est? Creatura aliqua. Inter dicentem Deum et factam creaturam quid est per quod factum est, nisi Verbum? quia dixit Deus, Fiat, et factum est. Hoc Verbum incommutabile: quamvis mutabilia per Verbum fiant, ipsum incommutabile est.