TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse ideo, quia Lex in decem praeceptis data est, et per totum mundum praedicanda erat Lex: qui totus mundus quatuor partibus commendatur, Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium pervenit. Vel quia per Evangelium quod quatuor libros habet, impletur Lex: quia in Evangelio dictum est, Non veni solvere Legem, sed adimplere 13Matth. V, 17 . Sive ergo illa, sive ista causa, sive alia aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non latet; certum est tamen quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus bonis, quae maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam ab illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali jejunio. Audi et Apostolum dicentem, Plenitudo Legis charitas 14Rom. XIII, 10 . Charitas unde? Per gratiam Dei, per Spiritum sanctum. Non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. Dei donum est, et magnum donum: Quoniam charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 15Id. V, 5 . Charitas ergo implet Legem, et verissime dictum est, Plenitudo Legis charitas. Quaeramus hanc charitatem, quemadmodum commendatur a Domino. Mementote quid proposuerim: numerum triginta octo annorum in illo languido volo exponere, quare numerus ille trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis. Ergo, ut dicebam, charitas implet Legem. Ad plenitudinem Legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus: in charitate autem duo praecepta nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et figite memoriae quod dico; ne sitis contemptores verbi, ne fiat anima vestra via, ubi grana jacta non germinent: Et venient, inquit, volatilia coeli, et colligent ea 16Marc. IV, 4 . Percipite, et recondite in cordibus vestris. Charitatis praecepta duo sunt a Domino commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 17Matth. XXII, 37-40 . Merito et illa vidua omnes facultates suas, dua minuta misit in dona Dei 18Luc. XXI, 2-4: merito et pro illo languido a latronibus sauciato, stabularius duos nummos accepit unde sanaretur 19Luc. X, 35: merito apud Samaritanos biduum fecit Jesus, ut eos charitate firmaret 20Joan. IV, 40. Binario ergo isto numero cum aliquid boni significatur maxime bipartita charitas commendatur. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem Legis et Lex non impletur nisi in gemino praecepto charitatis; quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat?

Notes

  1. 13. Matth. V, 17
  2. 14. Rom. XIII, 10
  3. 15. Id. V, 5
  4. 16. Marc. IV, 4
  5. 17. Matth. XXII, 37-40
  6. 18. Luc. XXI, 2-4
  7. 19. Luc. X, 35
  8. 20. Joan. IV, 40