TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vidit ergo jam istum in quo dolus non erat, et ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unae me nosti? Respondit Jesus, et dixit: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te; id est, sub arbore fici. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Aliquid magnum potuit Nathanael iste intelligere, in eo quod dictum est, Cum esses sub fici arbore, vidi te, priusquam te Philippus vocaret. Nam talem vocem protulit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel; qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelo 26Matth. XVI, 17 . Et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae in ista fide. Hic jam dicit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Unde? Quia dictum est ei, Antequam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te.

Notes

  1. 26. Matth. XVI, 17