De manu mea, et de manu Patris mei: quid est hoc, Nemo rapit de manu mea, et, Nemo rapit de manu Patris mei? Utrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui? Si manum intelligamus potestatem, una est Patris et Filii potestas; quia una est divinitas: si autem manum intelligamus, sicut dictum est per prophetam, Et brachium Domini cui revelatum est 10Isa. LIII, 1 ? manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tanquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum: sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno modo intelligendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intelligimus potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo, Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est, Nemo rapit mihi.