TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est ergo, Capiebant metretas binas vel ternas? Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. Metretas enim dicit mensuras quasdam, tanquam si diceret urnas, amphoras, vel si quid hujusmodi. Nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura. Μέτρον enim mensuram dicunt Graeci: inde appellatae metretae. Capiebant ergo metretas binas vel ternas. Quid dicimus, fratres? Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde cito jam sensum avertere, quia dixit binas vel ternas: quia nominato Patre et Filio, consequenter et Spiritus sanctus intelligendus est. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus. Scriptum est enim, Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo 12I Joan. II, 15 : item scriptum est, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus 13Rom. VIII, 9 . Idem autem Spiritus Patris et Filii. Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur et Spiritus sanctus; quia Spiritus est Patris et Filii. Cum autem nominatur Pater et Filius, tanquam duae metretae nominantur. cum autem ibi intelligitur Spiritus sanctus, tres metretae. Ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae ternas: sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas vel ternas. Tanquam diceret, Et quando dico binas, etiam Spiritum Patris et Filii cum his intelligi volo: et quando dico ternas, ipsam Trinitatem manifestius enuntio.

Notes

  1. 12. I Joan. II, 15
  2. 13. Rom. VIII, 9