Quid videt Pater, vel potius quid videt Filius in Patre ut faciat et ipse? Possim forte dicere; sed da qui possit capere: aut forte possim cogitare, nec dicere; aut forte nec cogitare. Excedit enim nos illa divinitas tanquam Deus homines, tanquam immortalis mortales, tanquam aeternus temporales. Inspiret et donet, de fonte illo vitae nunc aliquid irrorare dignetur et distillare in sitim nostram, ne in hac eremo arescamus. Dicamus ei, Domine, cui didicimus dicere, Pater. Audemus enim hoc, quia ipse voluit ut auderemus: si tamen sic vivamus, ut non nobis dicat, Si Pater sum, ubi est honor meus? si Dominus sum, ubi est timor meus 6Malach. I, 6 ? Dicamus ergo illi, Pater noster. Cui dicimus, Pater noster? Patri Christi. Qui ergo Patri Christi dicit, Pater noster, quid dicit Christo, nisi, Frater noster? Non tamen sicut Christi Pater, ita et noster Pater: nunquam enim Christus ita nos conjunxit, ut nullam distinctionem faceret inter nos et se. Ille enim Filius aequalis Patri, ille aeternus cum Patre, Patrique coaeternus: nos autem facti per Filium, adoptati per Unicum. Proinde nunquam auditum est de ore Domini nostri Jesu Christi, cum ad discipulos loqueretur, dixisse illum de Deo summo Patre suo, Pater noster: sed aut, Pater meus, dixit; aut, Pater vester. Pater noster non dixit, usque adeo ut quodam loco poneret haec duo: Vado ad Deum meum, inquit, et Deum vestrum. Quare non dixit, Deum nostrum? Et Patrem meum dixit, et Patrem vestrum 7Joan. XX, 17 ; non dixit, Patrem nostrum. Sic jungit ut distinguat, sic distinguit ut non sejungat. Unum nos vult esse in se, unum autem Patrem et se.