Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus 1fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. VIII, 3] , non erat caro peccati, libertatem promisit credentibus in se: Judaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec responderit Dominus, hodierna lectio eum recitaretur, audivimus. Scio, inquit, quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Agnosco vos, inquit: filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere: sermo enim meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tanquam pisces concluderemini. Quid est ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tanquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit injuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 2Matth. IV, 19 . Non ergo isti erant tales: et tamen filii Abrahae erant; filii hominis Dei, homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius cujus filii erant.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. VIII, 3] , non erat caro peccati
- 2. Matth. IV, 19