Jam illud quod ait, Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, quis nescit? Ipse enim agnoscit Patrem per se, nos per illum. Quia ipse per se agnoscit, novimus: quia et nos per illum, etiam hoc novimus; quia et hoc per illum novimus. Ipse enim dixit: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris; ipse enarravit 6Id. I, 18 . Ergo et nos per ipsum, quibus enarravit. Item alibi ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quisquam novit, nis Filius, et cui voluerit Filius revelare 7Matth. XI, 27 . Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem per illum novimus Patrem; sic intrat in ovile per semetipsum, et nos per ipsum. Ostium dicebamus per Christum nos habere ad vos; quare? Quia Christum praedicamus. Nos Christum praedicamus; et ideo per ostium intramus. Christus autem Christum praedicat, quia seipsum praedicat; et ideo pastor per seipsum intrat. Lumen cum alia monstrat quae videntur in lumine, numquid aliquo alio indiget ut monstretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. Quaecumque intelligimus, intellectu intelligimus; et ipsum intellectum unde, nisi intellectu, intelligimus? Numquid sic oculo carnis et alia vides et ipsum? Quamvis enim videant homines oculis suis, non tamen vident oculos suos. Oculus carnis alia videt, se non potest: intellectus autem et alia intelligit, et seipsum. Quomodo intellectus videt se, sic et Christus praedicat se. Si praedicat se, et praedicando intrat ad te, per se intrat ad te. Et ad Patrem ipse est ostium; quia non est qua veniatur ad Patrem, nisi per ipsum. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus 8I Tim. II, 5. Verbo multa dicuntur: haec ipsa quae dixi, utique verbo dixi. Si velim dicere et ipsum verbum, unde dico, nisi verbo? Ac per hoc per verbum et alia dicuntur, quae non sunt quod verbum; et ipsum verbum dici non potest, nisi per verbum. Adjuvante Domino exemplis abundavimus. Tenete ergo quomodo Dominus Jesus Christus et ostium sit, et pastor: ostium pandendo se, pastor intrando per se. Et quidem, fratres, quod pastor est, dedit et membris suis: nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et caeteri Apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium vero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent oves. Denique Paulus apostolus boni pastoris implebat officium, quando Christum praedicabat, quia per ostium intrabat. At ubi oves indisciplinatae coeperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere, non qua intrarent ut congregarentur, sed qua errarent ut dividerentur, dicentes, alii, Ego sum Pauli; alii, Ego sum Cephae; alii, Ego Apollo; alii, Ego Christi: expavescens ad eos qui dixerunt, Ego sum Pauli, tanquam clamans ad oves, Miserae, qua itis? non sum ostium: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis 9I Cor. I, 12, 13 ? Qui vero dicebant, Ego sum Christi, invenerant ostium.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 6. Id. I, 18
- 7. Matth. XI, 27
- 8. I Tim. II, 5
- 9. I Cor. I, 12, 13