TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inter dissensiones et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras.