TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, Dominum dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Multa sunt, quae in istis paucis verbis Domini requirantur; sed multum est ad nos vel omnia quae hic quaerenda sunt quaerere, vel omnia quae hic quaerimus invenire. Verumtamen quantum nobis Dominus donare dignatur, pro nostra et vestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis, attendentes, per nos, charissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus promisit Apostolis; quo autem modo promiserit, advertamus. Si diligitis me, inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur: ipse est de quo dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 1Rom. V, 5 . Quomodo ergo Dominus dicit, Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis; cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec ejus mandata servare? Quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus? aut quomodo mandata servabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, mandata servare non possumus? An forte praecedit in nobis charitas, qua diligimus Christum, ut diligendo Christum ejusque mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut charitas non Christi, quae jam praecesserat, sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem non diligit; profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit. Deinde apostolica vox est, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto 2I Cor. XII, 3 : et quis Dominum Jesum, nisi qui eum diligit, dicit, si eo modo dicit quo Apostolus intelligi voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis negant: sicut de talibus ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant 3Tit. I, 16 . Si negatur factis, procul dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit, Dominus Jesus, animo, verbo, facto, corde, ore, opere, nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; et nemo sic dicit, nisi qui diligit. Jam itaque Apostoli dicebant, Dominus Jesus: et si eo modo dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde et factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant, procul dubio diligebant. Quomodo igitur diligebant, nisi in Spiritu sancto? Et tamen eis prius imperatur ut diligant eum, et ejus mandata conservent, ut accipiant Spiritum sanctum: quem nisi haberent, profecto diligere et mandata servare non possent.

Notes

  1. 1. Rom. V, 5
  2. 2. I Cor. XII, 3
  3. 3. Tit. I, 16