Adhuc in hujus vitae tenebris ad lucernam fidei ambulamus: teneamus et nos lucernam Joannem, confundamus et inde inimicos Christi; imo ipse confundat inimicos suos per lucernam suam. Interrogemus et nos quod Dominus Judaeos, interrogemus et dicamus, Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Quid dicturi sunt, videte, si non et ipsi tanquam inimici de lucerna confunduntur. Quid dicturi sunt? Si dixerint, Ex hominibus; et ipsi sui eos lapidabunt: si autem dixerint, De coelo; dicamus eis, Quare ergo non credidistis ei? Dicunt fortasse, Credimus ei. Quomodo ergo dicitis quia vos baptizatis, et Joannes dicit, Hic est qui baptizat? Sed ministros, inquiunt, tanti judicis justos oportet esse, per quos baptizatur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia justos oportet esse tanti judicis ministros: sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint esse justi qui cathedram Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus ejus dixit, Hic est qui baptizat. Quomodo securum me fecit? Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 18Matth. XXIII, 2, 3 . Si fuerit minister justus, computo illum cum Paulo, cumputo illum cum Petro; cum istis computo justos ministros: quia vere justi ministri gloriam suam non quaerunt; ministri enim sunt, pro judicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt: ergo computo cum Paulo justum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 19I Cor. III, 6, 7 . Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur: sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest: et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas; in canali lapideo nihil generat, sed tamen hortis plurimum fructum affert. Spiritualis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Sint plane ministri justi, et gloriam suam non quaerant, sed illius cujus ministri sunt: non dicant, Baptisma meum est; quia non est ipsorum. Attendant ipsum Joannem. Ecce Joannes plenus erat Spiritu sancto; et baptismum de coelo habebat, non ex hominibus: sed quatenus habebat? Ipse dixit, Parate viam Domino 20Joan. I, 23 . Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via; non jam opus erat baptismate Joannis, quo pararetur via Domino.