Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi Joannes baptizans primum, et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Meministis vobis dictum de Joanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat 17Joan. V, 35, 33. Quid ergo isti apud se dixerunt, Joannes signum fecit nullum? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Joannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Joannes: et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Joannes nullum signum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Judaei. Judaei volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.