Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lucernam sibi accendit unde videretur. Ipsa lucerna Joannes erat 3Joan. V, 35, de quo jam multa audivistis: et praesens lectio Evangelii, verba Joannis continet, primo, quod praecipuum est, confitentis quia non ipse erat Christus. Tanta autem excellentia erat in Joanne, ut posset credi Christus: et in eo probata est humilitas ejus, quia dixit se non esse, cum posset credi esse. Ergo, Hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum, Tu quis es? Non autem mitterent, nisi moverentur excellentia auctoritatis ejus, quia ausus est baptizare. Et confessus est, et non negavit. Quid confessus est? Et confessus est, Quia non sum ego Christus.