Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia ejus praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut charitate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Judaei absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo: quoniam charitas omnia tolerat 3I Cor. XIII, 7, quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum 4Rom. V, 5. Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis 5Joan. XVI, 4 . Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum venerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis.