Quid est ergo, inquit, quod ait Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier? Forte in eo quod sequitur ostendit nobis Dominus quare hoc dixerit: Nondum, inquit, venit hora mea. Sic enim ait, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc cur dictum sit, requirendum est. Prius ergo hinc resistamus haereticis. Quid dicit serpens veternosus, venenorum insibilator et inspirator antiquus? quid dicit? Non habuit matrem feminam Jesus. Unde probas? Quia dixit, inquit, Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narravit? Nempe Joannes evangelista. At ipse Joannes evangelista dixit, Et erat ibi mater Jesu. Nam ita narravit: Altera die nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat ibi mater Jesu. Venerat autem illuc invitatus ad nuptias cum discipulis suis. Tenemus duas sententias ab Evangelista prolatas. Erat ibi mater Jesu, Evangelista dixit: quid dixerit matri suae Jesus, ipse Evangelista dixit. Et quomodo dixit respondisse matri suae Jesum, ut primo diceret, Ait illi mater ejus, videte, fratres, ut adversus linguam serpentis munitam virginitatem cordis habeatis. Illic in ipso Evangelio eo ipso evangelista narrante dicitur, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit illi mater ejus. Quis hoc narravit? Joannes evangelista. Et quid respondit matri Jesus? Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narrat? Idem ipse Joannes evangelista. O Evangelista fidelissime et veracissime, tu mihi narras dixisse Jesum, Quid mihi et tibi est, mulier? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit? Nam tu dixisti quia ibi erat mater Jesu, et quia dixit ei mater ejus: cur non potius dixisti, Erat ibi Maria; et, Dixit ei Maria? Utrumque tu narras, et, Dixit ei mater ejus; et, Respondit ei Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? Quare hoc, nisi quia utrumque verum est? Illi autem in eo volunt credere Evangelistae, quod narrat Jesum dixisse matri, Quid mihi et tibi est, mulier? et in eo nolunt credere Evangelistae quod ait, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus. Quis est autem qui resistit serpenti et tenet veritatem, cujus virginitas cordis non corrumpitur astutia diaboli? Qui utrumque verum credit; et quia erat ibi mater Jesu, et quia illud respondit matri Jesus. Sed si nondum intelligit quemadmodum dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? interim credat quod dixerit, et quod matri dixerit. Sit primo pietas in credente, et erit fructus in intelligente.