Neque enim, ait, Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Paulo ante putabamus aliquid facere Patrem, quod non facit Filius; quando dicebat, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: tanquam Pater faciebat, et Filius videbat. Sic erat subrepens menti nostrae intellectus carnalis, quasi Pater faceret quod Filius non faceret; Filius autem videret Patrem demonstrantem quod fieret a Patre. Ergo velut Pater faciebat quod Filius non faciebat; modo jam videmus aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Quomodo nos versat, et mentem nostram pertractat; huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat! Quid de nobis faciunt verba haec? quid loquebatur? quid loquitur? Paulo ante dicebat quia demonstrat Filio Pater quidquid facit; videbam quasi Patrem facientem, Filium exspectantem: modo rursus video Filium facientem, Patrem vacantem; Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quando ergo Filius judicaturus est, Pater vacabit et non judicabit? Quid est hoc? quid intelligam? Domine, quid dicis? Verbum Deus es, homo sum. Dicis quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Lego alio loco te dicentem, Ego non judico quemquam; est qui quaerat et judicet 16Joan. VIII, 15, 50 : de quo dicis, Est qui quaerat et judicet, nisi de Patre? Ille quaerit injurias tuas, ille judicat de injuriis tuis. Quomodo hic Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Interrogemus et Petrum, audiamus eum loquentem in Epistola sua: Christus pro nobis passus est, inquit, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum injuriam acciperet, non minabatur, sed commendabat illi qui juste judicat 17I Petr. II, 21-23 . Quomodo verum est quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Turbamur hic, turbati desudemus, desudantes purgemur. Conemur utcumque, donante ipso, penetrare alta secreta verborum istorum. Temere fortasse facimus, quia discutere et scrutari volumus verba Dei. Et quare dicta sunt, nisi ut sciantur? quare sonuerunt, nisi ut audiantur? quare audita sunt, nisi ut intelligantur? Confortet ergo nos, et donet nobis aliquid quantum ipse dignatur; et si nondum penetramus ad fontem, de rivulo bihamus. Ecce ipse Joannes nobis tanquam rivulus emanavit, perduxit ad nos de alto Verbum, humiliavit, et quodammodo stravit, ut non horreamus altum, sed accedamus ad humilem.