TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Illi ergo Judaei apud patrem suum viderunt quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi Verbum Patris? quid, nisi veritatem Patris aeternam, et Patri coaeternam? Ille ergo homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est. Et non solum mendax est, sed et pater ejus est: id est, ipsius mendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato; quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum? Si veritatem dico quare vos non creditis mihi; nisi quia filii diaboli estis?