Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara peperit Isaac 23Gen. XXI, 3: pariunt ancillae malos; Agar peperit Ismael 24Id. XVI, 15. Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce, Jacob dilexi. Esau autem odio habui 25Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13 Istos duos genuit Rebecca, Jacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Jacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Jacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur, Duo populi sunt in utero tuo 26Gen. XXV, 22-24 . Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur: et boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 23. Gen. XXI, 3
- 24. Id. XVI, 15
- 25. Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13
- 26. Gen. XXV, 22-24