Sed non est vera ejus apud haereticos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi, primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichaei. Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudant, ac sic produnt quod amant: Christum vero non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria ejus loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera ejus in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo ejus gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 3Psal. CVII, 6 . Quia itaque post ejus exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum.